monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6
Cassianus, Collationes, 3, 23, V. Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse. <<<     >>> VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse.

CAPUT VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum igitur multis modis boni huius excellentiam, cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen charitatis, sine qua nemo Dominum promeretur, contemplatione submittitur: ac propter illos quibus adhuc lac, velut nutricula, uberibus evangelicis immulgebat, divulsionem a Christo sibi quidem noxiam, sed caeteris necessariam non recusat. Etenim ad electionem huius potissimum rei illa nimia pietatis virtute compellitur, qua pro salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optasset incurrere.
2 Optarem enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae; hoc est, vellem ego non solum temporalibus, verum etiam perpetuis addici poenis, dummodo omnes, si fieri posset, homines Christi consortio fruerentur. Certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse, quam meam.